TEXTOS


Tenéis que traducir este texto sobre el gran general cartaginés Aníbal.

HANNIBAL AD PORTAS

Hannibal, postquam Romanos multis et magnis proeliis superavit, quattuor annos in Italia manebat; bellum tamen suscipere non poterat; Carthaginienses enim ad eum novas copias mittere nolebant. Urbem Carthaginem defendere malebant contra Scipionem.

Romani Scipionem iam viginti quinque annos in Hispaniam cum exercitu miserant. Ibi copias Carthaginiensium superavit et Hispaniam in potestatem Romanorum redegit. Tum ad senatum venit. Inquit: "In Hispania Carthaginienses superati sunt, nunc ad Africam redire volo; ibi enim belli finem facere potero".

Senatores de ea re deliberabant. Omnes virtutem Scipionis laudabant; nonnulli Scipionem in Africam mittere volebant; sed plures ita monebant: "Hannibal iam in Italia est; si Scipio omnes milites nostros ad Africam duxerit, quomodo urbs defendetur? Scipionem cum exercitu in Italia retinere debemus". Tum Scipio iratus ad populum se vertit : "si me in Africam cum duabus legionibus mittunt, Carthaginienses perterriti Hannibalem ex Italia revocabunt". Hannibal ad Zamam cum Scipione conflixit et ab eo superatus est. Scipio imperatorem se appellaverat.